Heliseus autem locutus est ad mulierem cuius vivere fecerat
filium dicens surge vade tu et domus tua et peregrinare
ubicumque reppereris vocavit enim Dominus famem et veniet super
terram septem annis
quae surrexit et fecit iuxta verbum hominis Dei et vadens
cum domo sua peregrinata est in terra Philisthim diebus multis
cumque finiti essent anni septem reversa est mulier de terra
Philisthim et egressa est ut interpellaret regem pro domo sua
et agris suis
rex autem loquebatur cum Giezi puero viri Dei dicens narra
mihi omnia magnalia quae fecit Heliseus
cumque ille narraret regi quomodo mortuum suscitasset
apparuit mulier cuius vivificaverat filium clamans ad regem pro
domo sua et pro agris suis dixitque Giezi domine mi rex haec
est mulier et hic filius eius quem suscitavit Heliseus
et interrogavit rex mulierem quae narravit ei deditque ei
rex eunuchum unum dicens restitue ei omnia quae sua sunt et
universos reditus agrorum a die qua reliquit terram usque ad
praesens
venit quoque Heliseus Damascum et Benadad rex Syriae
aegrotabat nuntiaveruntque ei dicentes venit vir Dei huc
et ait rex ad Azahel tolle tecum munera et vade in occursum
viri Dei et consule Dominum per eum dicens si evadere potero de
infirmitate mea hac
ivit igitur Azahel in occursum eius habens secum munera et
omnia bona Damasci onera quadraginta camelorum cumque stetisset
coram eo ait filius tuus Benadad rex Syriae misit me ad te
dicens si sanari potero de infirmitate mea hac
dixitque ei Heliseus vade dic ei sanaberis porro ostendit
mihi Dominus quia morte morietur
stetitque cum eo et conturbatus est usque ad suffusionem
vultus flevitque vir Dei
cui Azahel ait quare dominus meus flet at ille respondit
quia scio quae facturus sis filiis Israhel mala civitates eorum
munitas igne succendes et iuvenes eorum interficies gladio et
parvulos eorum elides et praegnantes divides
dixitque Azahel quid enim sum servus tuus canis ut faciam
rem istam magnam et ait Heliseus ostendit mihi Dominus te regem
Syriae fore
qui cum recessisset ab Heliseo venit ad dominum suum qui
ait ei quid tibi dixit Heliseus at ille respondit dixit mihi
recipiet sanitatem
cumque venisset dies altera tulit sagulum et infudit aqua
et expandit super faciem eius quo mortuo regnavit Azahel pro eo
anno quinto Ioram filii Ahab regis Israhel et Iosaphat
regis Iuda regnavit Ioram filius Iosaphat rex Iuda
triginta duorum erat annorum cum regnare coepisset et octo
annis regnavit in Hierusalem
ambulavitque in viis regum Israhel sicut ambulaverat domus
Ahab filia enim Ahab erat uxor eius et fecit quod malum est
coram Domino
noluit autem Dominus disperdere Iudam propter David servum
suum sicut promiserat ei ut daret illi lucernam et filiis eius
cunctis diebus
in diebus eius recessit Edom ne esset sub Iuda et
constituit sibi regem
venitque Ioram Seira et omnis currus cum eo et surrexit
nocte percussitque Idumeos qui eum circumdederant et principes
curruum populus autem fugit in tabernacula sua
recessit ergo Edom ne esset sub Iuda usque ad diem hanc
tunc recessit et Lobna in tempore illo
reliqua autem sermonum Ioram et universa quae fecit nonne
haec scripta sunt in libro verborum dierum regum Iuda
et dormivit Ioram cum patribus suis sepultusque est cum eis
in civitate David et regnavit Ahazias filius eius pro eo
anno duodecimo Ioram filii Ahab regis Israhel regnavit
Ahazias filius Ioram regis Iudae
viginti duorum annorum erat Ahazias cum regnare coepisset
et uno anno regnavit in Hierusalem nomen matris eius Athalia
filia Amri regis Israhel
et ambulavit in viis domus Ahab et fecit quod malum est
coram Domino sicut domus Ahab gener enim domus Ahab fuit
abiit quoque cum Ioram filio Ahab ad proeliandum contra
Azahel regem Syriae in Ramoth Galaad et vulneraverunt Syri
Ioram
qui reversus est ut curaretur in Hiezrahel quia
vulneraverant eum Syri in Rama proeliantem contra Azahel regem
Syriae porro Ahazias filius Ioram rex Iuda descendit invisere
Ioram filium Ahab in Hiezrahel quia aegrotabat